Latin
62
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 62
Unproofread scanNot analysed yet
Si uere hoc &simpliciter dicen dum est: Nos inopes Scholastici, deinde omnes Sacerdotes, qui uulgo inuisi ac spreti, cum alijs aerumnis conficiuntur, tum uero cum uxoribus &paruis liberis fame contabescunt, Lazari sunt. Horum coetum animis atque oculis proponite: Nos, inquam, inopes Scholasticos, et illos miseros Sacerdotes cum suis fami lijs. Quis est tam ferreo pectore, qui sine lachrimis hunc coetum aspicere, aut cogitare animo potest, cum quidem nulli in uita munus administrent praestantius, ac coelestius? nulla militia Deo gratior, ac Ecclesiae ma gis necessaria est. Econtra imitatores illius opulenti, qui sunt praecipue Pontifices, Episcopi, Canonici, Monachi, &horum satellites Tyranni. Hoc agmento tum animis intuemini, &cogitate ab Ecclesia ingentes ac regias opes Episcopis &collegijs eorum com mendatas esse, quibus alendi erant pastores pij, ac Echolaftici, quae ad piae doctrinae &earum artium, quae ecdesiae sunt ornamento, conseruationem conferendae erant. His illi ignaui uentres, Sardanapali, parricidae suauißime in ocio &tranquillitate fruun tur.