Latin
IN REPUBLICA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 621
Unproofread scanNot analysed yet
Quare gratiam hoc nomine habeo huic publicae dicendi consuetudini, quod aditum mihi ad uniuersos uos patefacit, et occasionem praebet diu optatam, uicißim meae uoluntatis declarandae. Aptißimum igitur hoc argumentum meae personae esse iudicaui. Deinde non solum orationem meam, sed etiam exemplum arbitrabar profuturum esse, ex uscitandi aliquos ad gratitudinem maiori diligentia praestandam. Agnosco autem me neque de uirtute ipsa, neque de uestris meritis pro dignitate dicere posse, sed spero uos procandore uestro officium hac in re meum probaturos esse, etiamsi eloquentia desideretur. Quare uos etiam atque etiam oro, ut hominis peregrini orationem bona cum uenia audiatis, id be neficium etiam inter caetera, quae mihi à uobis liberalißime tribuuntur, grato animo recensebo. Scitis autem Adolescentes, nullum officium iustius, ac magis necessarium esse, quàm habere gratiam benemeritis. Haec enim una uox est non solum eruditorum omnium, sed ipsius etiam naturae, quae mutuis officijs homines inter se deuinctos esse uoluit. Quare ingrati cum haec naturalia uincula societatis humanae dissoluant, ipsi naturae bellum inferre iudicandi sunt.