# Selectae declamationes. Vol. 1 622

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/622
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/622

Etsi autem haec ipsa naturae lex diuina quaedam uox est mentibus hominum inscripta, tamen et in sacris literis extant clara praece pta, quae nos ad colendam gratitudinem hortantur, & quidem gratis praemia, ingratis uero poenas diuinitus proponi docent. Sic enim scriptum est: Non recedet malum à domo ingrati. Quare non solum natura ingratos tanquam immania monstra odit, & execatur, sed etiam urget eos Deus iustißimis poenis. Proinde si naturam aspiciemus, & quasi euolue mus animos ipsi nostros, si sacras literas consulemus non solum uidebimus quantum habeat ingratitudo sceleris, sed etiam constituemus, non esse dubitandum, quin Deo poenas ingrati daturi sint. Haec si considerabitis, ut uos praesertim decet, qui ad studia uirtutum adhibiti estis, statuetis uos, & ut Deo & naturae pareatis, cum erga alios, tum maxime erga prae ceptores uestros, & hanc Academiam gratos essede bere. Etenim cum nullum sit maius beneficium in terris, quàm ueritatis, & rectae doctrinae communicatio, profecto nullis plus debemus quàm his, quorum labore, fide, ac liberalitate res tantae, tanquamui uita oyl uitae necessariae nobis contingunt. Neque enim ignoratis, uitam sine literis, sine religionis scientia, sine antiquitatis noticia, sine aliqua naturae atque honesto rum officiorum cognitione, non solum incultam, sed plane miserrimam fuisse. Denique etiam pecudum uita optabilior fuerit quàm hominum, quamlibet affluentium omnium rerum copia, si cum illis tenebris coniuncta & impiißimis illis erroribus, & uitijs ageret.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
