# Selectae declamationes. Vol. 1 623

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/623

Itaque facile iudicari potest, plurimum nos debere illis uitae ducibus, qui nos in lucem ex obscurißima caligine educunt, & bene beateque uiuendi rationem monstrantes, maximis erroribus animos nostros liberant. Vetustas diuinos honores decreuit illis, qui fruges & meliorem uictum hominibus ostenderunt. Sed si recte aestimamus uerabona, multo melius de nobis merentur, qui optimarum rerum doctrinam nobis patefaciunt ac tradunt. Etsi ego quidem uete rum historias ita interpretor, non uictum, sed uiuen di leges & disciplinam à summis quibusdam uiris traditam esse, qui postea frugum inuentores uocati sunt, ut significaretur, non minus ad tuendam uitam necessarias esse literas atque artes, quàm fruges ipsas. Nec fieri potest, si uim ac dignitatem literarum intelligimus, quin pariter & artes, & Doctores artium amemus, per quos haec coelestia munera diuinitus ad homines propagantur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
