# Selectae declamationes. Vol. 1 624

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/624
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/624

Nam illud etiam nobis considerandum est, non solum debere nos praestantibus Doctoribus propter aßiduitatem, diligentiam, fidem, & caeteras uirtutes, quae in Doctore fideli requiruntur, sed quoniam nulli fiunt artifices, nisi diuino quodam afflatu, bonos Doctores, uelut numina coelo demissa, & ut Plato uocat, tanquam Dei interpretes uenerari debemus. Erratis enim, si artes repertas esse, nisi Deo monstrante, aut conser uari posse creditis, nisi Deus artificum ingenia exuscitet. Quod si in paruis artibus, in Musicis, ac Poëtis opus est diuino motu, ut Poëta inquit: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo. Quanto magis opus est diuino afflatu in illis summis artibus, in explicatione religionum, in eruendis causis naturalibus, in inquisitione motuum coelestium, in legibus & uitae officijs tradendis, in forman da oratione. Itaque ut caeterae sacrae res, ita & boni Doctores singulari honore afficiendi sunt. Etsi in his ad industriam accedunt caeterae uirtutes, dexteri tas in docendo, fides, aßiduitas, qualis debet esse nutritionis, his uero par gratia reddi nulla potest. Nam si qui tales sunt, uitam discipulis impendunt, propterea quod non sine maximis curis, ac laboribus aßiduitas illa praestari potest. Quid? quod interim negligenda est rei familiaris procuratio, perpetienda odia improborum, qui literas, qui religionis doctrinam, qui caeteras artes hostiliter oderunt. Videmus enim quae sit uulgi natura, quod fastigium sapientiae in eo collocat uno, quod ait Horatius. Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulchris Diuitijs parent.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
