# Selectae declamationes. Vol. 1 625

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/625
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/625

Praeterea Tyranni natura Philosophos oderunt, Neque uero tot difficultates, tot labores, tantaque pericula boni uiri, qui posseßionem literarum in scho lis tuentur susciperent, nisi eos ut id facerent, quaedam uis amoris & erga uos, & erga Rempublicam hortaretur. Necesse est autem plus quàm ferreis animis praeditos esse eos, qui & beneficijs affecti summis, & amore uere patrio inuitati, non redamant praeceptores. Cum igitur uobis hoc quidem tempore, adolescentes, magna fide ac dexteritate tradantur in hac schola diuinae atque humanae literae, primum dabitis operam, ut beneficij magnitudinem intelligatis, deinde ut praeceptoribus grati sitis. Det beneficio haec schola multis doctrinae Christianae locis magnam lucem attulit, ac uix alibi usquam purius ac simplicius explicatur doctrina Christiana. Ad haec omnes Philosophiae partes proponuntur, & cum Physicen, quam sic uocant, habetis, tum etiam ostenduntur causae coelestium motuum, quae est omnium partium Philosophiae longe praestantißima, & u Aristoteles inquit, maxime cognata diuinitati.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
