Latin
IN REPUBLICA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 626
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hae Philosophiae partes eo magis amandae sunt, quo plurima monstrant &clarißima uestigia diuinitatis in natura, quorum animaduersio maximam profecto uim habet ad excitandos animos ad religionem, &ad omnia uirtutis officia. Nec desunt artes, quae formant iudicium de ratione dicendi: &ad has adhibentur optimi authores Graeci &Latini, non solum, ut genus sermonis illorum imitemur, sed etiam ut inde rerum cognitio nem, philosophiam, antiquitatem, historias, petamus. Nec uero uideo quid adolescentiae proponi me lius atque utilius ad solidam eruditionem comparandam &ad formanda iudicia poßit. Satius est enim profecto uersari in Mathematis, in Aristotele, Plinio, Alberto, Pontano, Demosthene, Homero, Sophocle, Vergilio, Liuio &similibus autho ribus, quàm in Tartareto &huius farinae caeteris, qui &praestantißimae Philosophiae partem non attigerunt, &illam quam profitentur, ut nihil aliud dicam, inutilibus disputationibus obruunt. Habetis &disputationes, in quibus iam annis aliquot uidimus explicatas res ad uitam utilißimas.