# Selectae declamationes. Vol. 1 627

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, IN REPUBLICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/627

Non enim proponuntur inanes λογομαχίαι, in quibus tantum de uocibus rixandum sit, sicut inter se corui contendunt, libet enim uti Galeni uerbis, sed agitantur controuersiae, quae forment iudicium de re ligione, de Philosophorum sectis, de fato, definibus bonorum, de causis coelestibus & similibus locis. Vtinam uero diligentiae praeceptorum in disputationibus uestra sedulitas responderet. Nam in hac parte praecipue deesse uobis adolescentes ipsi uidemini, eaque causa est, ut & praeceptorum studia fiant ad disputandum languidiora. Magna uirtus, egregia doctrina atque humanitas est, & in aliarum profeßionum Doctoribus, Iureconsultis & Medicis. Deinde non solum doctrina praeceptorum fruimur, sed multis etiam alijs officijs singuli utimur. Quare, ut aliquando finiam, adhortor uos, ut quod est iustißimum & humanißimum, detis operam, ut praeceptorum erga uos beneuolentiae, meritis, laboris bus, aßiduitati gratitudo uestra respondeat. Aristoteles scribit Graecos templa Gratiarum in medijs urbibus condere solitos, ut ciues mutuae be neficentiae atque gratitudinis admonerentur. Ita & uos in medijs scholis collocata gratiarum templa existimate, cum de gratitudine auditis concionantes & sacros libros & auctores qui uobis enarrantur. Scholas enim decet esse officinas, ut caeterarum uirtutum, ita maxime gratitudinis. Nullum enim uitium magis pugnat cum natura & societate humani generis quam ingratitudo. Nec de nihilos, quod dixerunt ueteres: Dixeris maledicta ani cum ingratum dixeris. Quid quod etianima mis beluis indita sunt gratitudinis simulacra li ministis leonem in circo reddidisse gratiam figu no, à quo uulnus ipsius curatum fuerat: Turpismum autem est nobis uinci iustitia & pietate abe luis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
