# Selectae declamationes. Vol. 1 63

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/63

Ac non modo nos defraudant illo munere, quod nobis Ecclesia attribuit, sed etiam Tyrannico fastu nos contemnunt, & summa odij acerbitate aduersus nos inflammati sunt, trucidare ac delere nos conan tur. An non superant etiam illum diuitem, qui tamen La zaro lucis usuram non eripiebat, qui locum ad uestibu lum concedebat. Deinde diues suo patrimonio fruebatur: Episcopi, Canonici, & Monachi, aliena interuertunt, eaque turpißime per luxum & libidines dißipant, ac profundunt, non secus ac sponsi Penelo pes Vlyis facultates dilacerabant. Nec ego nunc le singulorum moribus dicam. Sunt inter Canonicos aliqui modestis ingenijs praediti, sed genus uitae reprehendo. Prodigiosum est in Ecclesia esse sodalitia regijs opibus donata ad hoc, ut ibi homines ociosi sa ginentur. Haec sodalitia etiamsi ueterem disciplinam reuocarent, tamen Ecclesia tolerare non debet: Non enim de moribus praecipua est querela. Illud queritur Lazarus, totum illud uitae genus con taminatum esse idolatria, ac propter hanc negligi pios Scholasticos, ac pastores Ecclesiarum, debitasque illis mercedes in istis sumptuosis sodalitijs deuorari, deleri studia doctrinae Christianae, ac aliarum litera rum. Non compono satyram, non commemorabo eorum flagitia, quae uerecunde nominari non possunt: Nam modesta ingenia non tantum in moribus, sed etiam in sermone obscoenitatem fugere decet. Nihil dicam de coenis Tyberianis quorundam, qui nudas puellas saltare ad epulas iubent. Multa prodigiosa praetereo.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
