Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 633
Unproofread scanNot analysed yet
DE INGRATITVD bant enim horum uirtutem praesidio esse uniuerso exercitui. Quare &his, qui praesunt Academiae, gratias ago, quod ut ueterem honestißimumque morem conseruarent, non grauatim huc accesserunt: Et reliquorum laudo officium, qui sua frequentia, uoluntatem &studium suum erga praeceptores ostendunt. Et quoniam nihil magis decet in congressueruditorum, quàm commentari, aut disserere de rebus bonis, &hae dicendi partes mihi datae sunt, magnopere optarim, me posse adferre orationem di giam hoc honestißimo coetu. Sed est humanitatis ue strae, fauere etiam mediocribus ingenijs, praesertim cum exercitationis causa haec consuetudo dicendi in stitutasit. Vt autem alij hoc loco interdum de artium dignitate, interdum de uirtute aliqua dicunt, ita sumam &ipse aliquid ex Philosophia. Ac uero pars Physices non infima, cognitio naturae animantium. Nam inquisitio naturae eorum multa monstrauit remedia, deinde morum uarietas indita animantibus, monet nos, hunc mundum non temere aut casu extitisse, sed à mente aliqua aeterna ortum isse, quae impreßit imagines morum etiam brutis animantibus, ut exemplis illis admoniti homines, discerent amare recte facta, &odisse uitia. Quàm uenusta imago est Ecclesiae, halcyonum partus, quae cum in scopulis in mari nidificent, solent incubare ouis, &excludere pullos in media bruma, cum quidem mare tanquam inseruiens illis incubantibus per illud tempus mitescit, &placidum est. Me quidem haec imago saepe admonet Ecclesiae, quae perinde ut halcyones in mari, hoc est, in summis periculis uersatur. Deinde parit eo tempore, cum tempestates solent esse saeuißimae.