Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 636
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fit, ut caeteri pulli fame moriantur: Putant etiam matrem eo maiore cura hunc fouere, quia magis eum miratur &amat propter magnitudinem corporis. Interdum ipse cuculus factus robustior, caeteros pullos deuorat, interdum senior cuculus ex orbet oua currucae: Adeo multiplex est in hoc gene re crudelitas. Postremo ubi adoleuit sceleratus &impius pullus, addit nefariam &plusquam tragicam catastrophen: Nam currucam, qua incubante natus est, à qua magna aßiduitate nutritus est, crudeliter laceratam deuorat. Hanc pro maternis beneficijs, &pro nutricatione, uicem iste &ς ὀργος rependit, dignus qui perpetua scabie notatus sit, &quem oderint, ac fugiant reliquae aues ceu dirum portentum. Ita enim natura fertur illum damnasse impietatis, ut uere erret, sicut polluti, sine nido, &sine ulla societate, sicut apud Homerum de poena impi orum dicitur, ἄνεστιος καὶ ἀφρήτωρ. Solus enim sine ulla societate sui generis, aut aliarum auium ua gatur. Non igitur obscura est significatio: imago proposita est in tetra uoluere, ut uideamus, turpissimae naturae similitudinem habere ingratos.