Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 638
Unproofread scanNot analysed yet
quae cum sunt bene constitutae, pars sunt Ecclesiae uel praecipua. Primum enim ingentiace tamina, pericula, difficultates, publice sustinent boni doctores, propagandae rectae doctrinae causa: dende priuatim, ut nutrices fouent infantulos, ita sunmacura, diligentia, sedulitate, prouehunt ingenia discentium. Et tamen saepe fit, ut educatus atque institutus magna fide, postea oblitus omnium bendiciorum, &incitatus ambitione, aut naturae maleuolentia, aut inuidia, impetum faciat in praeceptores, nec nocere tantum ipsis, sed odio ipsorum bona artes opprimere &delere conetur. An hoc cunlorum genus non uidetur odio dignur?