# Selectae declamationes. Vol. 1 638

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE INGRATITVIIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/638
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/638

quae cum sunt bene constitutae, pars sunt Ecclesiae uel praecipua. Primum enim ingentiace tamina, pericula, difficultates, publice sustinent boni doctores, propagandae rectae doctrinae causa: dende priuatim, ut nutrices fouent infantulos, ita sunmacura, diligentia, sedulitate, prouehunt ingenia discentium. Et tamen saepe fit, ut educatus atque institutus magna fide, postea oblitus omnium bendiciorum, & incitatus ambitione, aut naturae maleuolentia, aut inuidia, impetum faciat in praeceptores, nec nocere tantum ipsis, sed odio ipsorum bona artes opprimere & delere conetur. An hoc cunlorum genus non uidetur odio dignur?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
