# Selectae declamationes. Vol. 1 65

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/65

Quàm multae sunt autem in Prophe tis conciones acerrimae, quae proprie tale uitae genus uituperant. Meministis Esaiam, qui inquit: Vae uobis qui mane ad conuiuia surgitis, nec opus diuinum respicitis. Et Ezechiel: Ecce haec fuit iniquitas Sodo maesororis tuae, superbia, saturitas panis, ocium, & manum egenti non porrigebant. Nullum autem hodie genus hominum duriore fortuna conflictatur, quam postores Ecclesiarum & Scholastici amantes doctri nae Christiana. Similis concio est apud Zachariam Ecce pastor erit, qui deseret gregem, & carnes pin guium comedet. O pastor & Idolum. Sed has Propheticas & coelestes comminationes securißime derident illi Sibaritae. Verum est enim quod Cato dicebat: Venter caret auribus. Nec tamen interea pror sus extingui coelestem doctrinam Christus patitur, sed habet ipse quoque suum coetum pauperum, qui Euangelium & discunt, & propagare student. Aduersus hos etiamsi omne genus crudelitatis exercent diuites illi, qui tenent Ecclesiae opes, tamen eis non deest hospitium, et uel canes, id est, de populo aliqui, eos complectuntur, adiuuant, lenire aerumnas cupiunt. Habent & custodes Angelos, qui uiuentibus & morientibus adsunt. Haec affirmant oracula coelestia, & comprobant ipsi euentus. Seruat enim Deus suam Ecclesiam, frementibus illis hypocritis, qui san guinem piorum exorbere cupiunt.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
