Latin
FABVLARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 651
Unproofread scanNot analysed yet
FABVLARVM. INI loratione flecteretur, missus est Agrippa, qui uni uersam multitudinem lepido apologo, de uentre, &reliquis hominis membris, ita coepit, ut statim liberet in gratiam cum patribus redire. Demosthenes grauis Orator, cum Macedo ea conditione cum Atheniensibus foedus facturus esset, ut illi Oratores sibi dederent, qui perpetuis concionibus animos ciuium aduersus se exacerbarent, iniquißimam condi tionem Reipub. festiuo quodam apologo dissuasit, quanquam ab ea non ita multum plebs diutino bello uexata abhorret. Nam cum docere uellet in hoc postulari Oratores, ut urbs destituta Oratorum praesidio, Regiae tyrannidi pateret, mira luce &perspicuitate Macedonis consilium ante oculos multitudinis posuit hoc commento. Lupos quondam cum pastoribus pactos esse, nihil se posthac hostile caulis illaturos esse, si sibi canes dederentur. Placuit stultis pastoribus conditio, canesque dediti sunt. Proinde ubi lupi uiderunt excubias caularum sublatas esse, libere grassari in gregem coepere. Haec fabula cum docuisset quanti referret Oratores seruari, Remp. tantisper seruauit, dum hoc consilium ualuit. Miram quan dam fabulae uim inesse, uel haec exempla testantur: Necesse est enim efficacißimam orationem fuisse, quae implacabiliter iratis ciuibus Romanis arma è manibus extorsit, quae Athenienses grauiter afflictos. adduxit, ut quanquam una uoce pacem omnes flagitassent, bellum tamen quàm pacem mallent.