# Selectae declamationes. Vol. 1 652

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, FABVLARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/652
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/652

Eat mi nunc aliquis & praedicet uel Mercurij uirgam, qui finxit uetustas animas orco euocatas esse, uel Orphi cytharam, qua syluas & saxa traxisse ferunt: mihi quidem non minus admiranda esse Musica uidetur, qua concitatae multitudinis uis sedatur, atque ea que bestias & saxa demulsit, & haud scio, an qui illa de Mercurio, Orpheoque finxerunt, significare uoluerint peculiari quodam dicendi genere rudes morta les & feros adhuc mansuefactos esse. Quod si uerum est, consentaneum est id apologo effectum esse, quo orationis genere facillime capiuntur imperitorum mentes. Certe qui populis suis legem condiderunt, multa apologis simillima posteris reliquerunt. Quid enim illa Lycurgi scena? nonne apologum repraesentabat, cum exemplo duorum catulorum, doceret natu ram, & ingenitam uim institutione ac assuetudine uinci? Non libet hic peregrinas leges, peregrina instituta recensere, cum in sacris literis tam multum extet apologorum, ut satis appareat, ipsum coeleste numen ita iudicasse efficacißimum hoc orationis genus, ad flectendos hominum animos esse. Quaeso te, quae potest laus amplior contingere apologis, quàm quod eos coeleste numen etiam approbat? Iamdudum opinor, puerilium uos nugarum pertaedet: Et ego partes meas esse sentio, ne diutius uos aequò obtundam: Quanquam mihi quidem adeo arridet argumentum, ut nulla unquam oratione arbitrer satis laudari pos se. Quod est enim dicendi genus, in quo perinde cum summa utilitate, summa gratia coniuncta est? Vere nimirum dixit Horatius: Omne tulisse eum punctum, qui miscuit utile dulci.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
