Latin
ORATIO CONTRA AFFE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 657
Unproofread scanNot analysed yet
Merito igitur celebratur uersiculus ille: Moribus antiquis res stat Romana uirisque. Adhaec cum ueteres Dijs proximos esse credamus, non dubium est uetustißimos mores optimos esse, quos illi scilicet maiores nostri ciuitatum conditores a Dijs ipsis didicisse uidentur. Proinde ferendi non sunt, qui honesta maiorum instituta fastidiunt, qui ueterem disciplinam soluunt, qui nunc hos, nunc illos mores in patriam accersunt, qui scribunt abolentque leges ut libitum est. Et constat olim in Rebuspublicis clarißimos ciues acerrime uetera instituta defendisse. Nam ut alia maiora omittam: Romae quoties sumptuariae leges perlatae sunt, ut maiorum more uestiret ciuitas? Cato quanta contentione legem Oppiam tuetur apud Liuium, quae modum sumptibus mulierum praescribebat? Augustus cum uide ret Romanos peregrino uestitu delectari, sentiens quantum in ea re mali inesset, longa oratione ciues obiurgauit, &ad togae usum reuocauit, illum etiam Vergilij uersiculum citans: Romanos rerum dominos gentemque togatam.