Latin
ORATIO CONTRA AFFE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 663
Unproofread scanNot analysed yet
Hac de re dum dico quaeso diligenter attenditel Intelligetis enim multa ingentia uitia ab his principijs oriri: ut enim usurae per gradus crescunt, ita à paruis principijs paulatim audacia robur colligit, donec penitus ex animis pudorem, omnisque diuini atque humani iuris metum eijciat. Nemo, inquit Poëta, repente fit turpißimus, per gradus labuntur mores in deterius. Nec libet in re manifesta exempla colligere. Sed quoniam inter adolescentes studiosos doctrinae Chri stianae dicimus, recitabo uobis unum quoddam exemplum, quod in libris Confeßionum scripsit Augustinus de matre. Hanc in pueritia inquit mira dili gentia ad sobrietatem à nutrice adsuefactam esse, neque enim licuit ei, ne aquam quidem, nisi in iusta coena, aut iusto prandio, bibere. Nutrix interrogata quo consilio puellis etiam aquae potu interdiceret, respondit: Nisi ea aetate sitim perferre discant, posita matronas factas, cum uini copia sit, simili intemperantia uino se ingurgitare, qua nunc aquam bibant. Est igitur prudentia non exigua, semina uitiorum praeuidere, ac in tempore tollere. Vt enim in morbis corporum medicandis serum est, tum demum quaerere remedia, cum morbus ad summum peruenit: Ita frustra adhibetur medicina uitijs, postquam adoleuerint. Quae igitur uitia gignit nouitas uestitus Calia multa, tum hoc omnium perniciosißinum, quà adolescentium animos adsuefacit ad contemptuni gum. Nam cum in paruis rebus, primum à consum dine bonorum, &à publicis institutis discesserm. paulatim ita confirmatur audacia, ut etiam in moribus rebus non modo bonorum uirorum uidici sed omnes leges contemnant.