# Selectae declamationes. Vol. 1 667

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE VESTITV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/667
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/667

At hoc accipimus, Turcas, et plerosque barbaros, religiose patrium morem in uestitu retinere. Cum autem Christianae literae singularem nobis modestiam, ac uerecundiam, & morum constantiam praecipiant, turpe est hac parte leuiores nos perhiberi ijs gentibus, quae Christiana praecepta ignorant. Videte quaeso Dauidem, quam diligenter putaaterit in huiusmodi, quanquam paruis rebus, decorum seruandum esse. Is enim cum legatis suae gentis à uicino quodam Rege uestes per contumeliam decurtatae essent, ac barba contra morem rasa esset, iussit ut in extremo regni oppido se tenerent, nec prodirent in publicum, donec barba creuisset. Quid aliud sensisse sanctißimum Regem creditis, quam ad officium boni uiri pertinere hanc quoque diligentiam cautionemque, ne genere uestitus, aut similibus rebus, cuiusquam oculos offendat. At hanc diligentiam maxime nos scholasticos prae stare oportuit. Sed ò Deum immortalem, quis orlo, quod genus est hominum, qui has ineptias magis amant quam scholastici? Militaris plerosque habitus delectat, quem non uno modo deformant, sed quantum quisque potest, monstrosum facit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
