Latin
DE VESTITV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 668
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tum deni sibi fortes uiri, tum satrapae, denique plane beatiuidentur, cum maxime nouum habitum, maximeque d horrentem ab oculis bonorum uirorum excogitarunt: Quasdam formas, quia non possum uerecunde nom nare, praetermitto. Esset enim optandum, ut abderent ac tegerent diligentius eas partes, quas natura ipsa abdidit, ne in promptu positae, ambitiose se ostenderent. Non neglexerunt hanc partem sapientißimile gum latores in Graecis ciuitatibus. Scribit enim Xe nophon in institutis Lacedaemoniorum, Licurgum praecepisse, ut pueri in publico, manus intra uestes continerent, ut taciti incederent, ne circumspectarent, nec deijcerent oculos ab his, quae ante pedes essent. Et quidem haec magnarum uirtutum tyrociniae quaedam esse existimant: Ait enim Xenophon ideo haec instituta esse, ut ad uerecundiam, pudorem ac mode stiam à prima statim pueritia adsuefierent. Quanto magis nos, qui in scholas mißi sumus, ut non modo literas perciperemus, sed ut ad omnia honesta officia institueremur, haec incunabula modestiae, in uestin atque incessu seruare oportuit? Verum quid hoc monstri est, aliud oratio schola sticorum disputantium de honestis officijs, aliud uestis loquitur, quae summam impudentiam prae se fert Plateque Planeque miror quid illis in mentem ueniat, cum cogitant quantum à se ipsi dissentiant, quàm non con ueniat ad orationem suam, ad studia, hic habitus.