# Selectae declamationes. Vol. 1 675

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/675
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/675

675 occupatus, alia de re orationem instituere. Vbi dolet, inquiunt, ibi manum habet: Quare cum aßiduo uersaretur ob oculos eius urbis direptio atque incendium, quae nobis leges, quae religiones, quae omnes honestas disciplinas tradidit, denique à qua plura beneficia, quam ab ipsa patria, in qua quisque genitus est, omnes accepimus, coegit me magnitudo doloris, de fortuna urbis, deque miserrimis temporibus queri, praesertim in hoc coetu, apud homines doctißimos, qui intelligunt quantum huic urbi, ex qua literae, & humanitas huc importata est, omnes gentes debeant. Quod autem de capta Troia Vergi lius praefatur: Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut poßit lachrymis aequare labores? Ego multo iustius usurpem: Nulla est enim tanta eloquentia, quae atrocitatem huius rei pro merito exponere poßit, quaeue explicare queat, quantam ruinam omnium optimarum rerum, huius unius urbis euersio secum trahat. Quid ullo seculo accidit indignius, quam quod ille ipse exercitus, qui à Caesare in Italia, ad salutem omnium bonorum, ad custodiendam urbem, Imperij arcem, collocatus erat, illi ipsi urbi nefariam uim, contra optimi Prin cipis Caroli uoluntatem, contra disciplinae militaris leges, contra auspicia, contra maiorum exempla, in tulit. talit. Est enim liberandus culpa Casa, quem) uistis de causis Romano Pontifici triscius, tun hoc exitu uictoriae minime delectatur. Neque ein obscurum est, cum natura ad clematica mino tionemque duci, & à crudelitate abhorret.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
