Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 677
Unproofread scanNot analysed yet
Ille uero priuatum dolorem, uel urbi ipsi, à qua Imperij nomen habet, uel tot sanctißimis aris, uel aliarum gentium, quae suas Respublicas sine huius urbis consilio tenere non possunt, utilitati condonasset, quamuis iratus, si licuisset ei praesenti, rem subitam minimeque expectatam regere ac gubernare. Quare Caesar nullo modo in hac oratione accusandus est, qui exercitum in Italia ad custodiam tranquillitatis publicae habuit, non ad latrocinium exercendum, non ad euertendam urbem Imperij arcem, non ad prophananda templa, non ad diripiendas bibliothecas, non ad trucidandos sacerdotes, non ad uirgines &honestas matronas rapiendas. Haec cum omnia tegi suis armis, suoque exercitu Imperator uellet, exercitus, ut saepe alias accidit, contra disciplinam militarem, contra fidem Imperatori datam, auaritia, ad diripiendam urbem opulentißimam, quam fine praesidio esse animaduerterat, incitatus, mnia diuina atque humana iura uiolauit.