# Selectae declamationes. Vol. 1 678

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/678
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/678

Hos latrones optimo iure accuso, qui iniussu Imperatoris sine legitimis ducibus, urbem Romam inuaserunt. Finge iustam causam fuisse Romae inuadendae, tamen seditio est, sine legitimo Imperio impetum in quenquam facere. Quid autem tam contrarium mi litiae est, quàm seditio: quia hanc unam ob causam, iure gentium bella geruntur, ut coherceantur hi, qui per seditionem, sine Magistratuum autoritate, arma capiunt. Non igitur milites uocandi sunt, qui iniussu imperatoris urbem expugnauerunt, sed quo niam ius gentium commune uiolauerunt, hostes non modo Imperij, sed uniuersae societatis hominum. Ro mani aliquot Imperatores alij in filios, alij in Principes ciues capitaliter animaduerterunt, quia iniussu Imperatorum, cum legitimis hostibus prouocati pu gnassent, fuitque tanta disciplinae saeueritas, ut hostium loco haberentur, qui praeter Imperatoris edictum, gladium strinxissent. Quanto iustius hostium loco ducendi sunt isti Cares, qui nauditam crudelitatem iniussu Imperatoris aduersus inermes exercuerunt? At quam tandem ob causam saeuitum est in urbem? Quia pecuniam non numerauit auaro atque crudeli exercitui. Quid aliud causae latro dicat, cur uiatorem occiderit? Olim Gallos propemodum iusta ira pertraxit ad urbem: Nam Legatus Romanus contra ius gentium in acie pugnauerat. Isti latrones nihil causantur aliud, quàm pecuniam non esse datam, quam flagitarunt. Non igitur tentata urbs est, quia Pontifex esset alieno animo erga Caesarem, quia Gallis & Venetis esset aequior. Nihil in gratiam Caroli susceptum est. Auaritia & amplissimae praede spes, perpulerunt, ut transgreßi Apenninum, maximis itineribus summa celeritate confectis ad urbem properarint. Nec dierum aliquot inedia, nec hostis a tergo & à lateribus remoratus est iter, sic accenderat omnium animos praedae cupiditas.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
