# Selectae declamationes. Vol. 1 68

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/68

Ha rum legum custos cum sit Magistratus, haud dubie abolere impios cultus debet, restituere pios, & mini stris Euangelij stipendia dare, quae ipsis in Ecclesia constituta sunt. Nec putent se leuiter peccare Princi pes, si id officium negligant: Nam apud Esaiam uocantur nutritores Ecclesiae. Et Aggeus ac Malachias saeuere obiurgant populum non soluentem pensiones debitas templo, ac Sacerdotibus: & minantur ste relitatem, ac famem, nisi liberalius soluant. Cum igi tur iniuste teneant haec stipendia Episcopi, Canonici, & Monachi, cum pastores pios, & horum coniu ges & liberos fame perire sinant, cum defraudent Scholasticos, cum studia deleant, Deus postulat, ut Principes uerae Ecclesiae & studiorum curam suscipiant, & illas pestes Ecclesiae remoueant ab administratione. Prospicere debent Principes, et ut in praesentia alantur boni pastores, & ut posteritas habeat crueruditos uiros, idoneos ad Ecclesias regendas.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
