# Selectae declamationes. Vol. 1 69

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/69

Histo riae ueteres commemorant, mirificum fuisse luxum Si baritarum, qui quidem ita creuerat, ut praemia etiam turpitudini, & inuentoribus nouarum uoluptatum constituta essent. Sed tantam disciplinae corruptionem Deus non diu tolerauit: Itaque exitium ciuitatis uaria prodigia denunciarunt, in his spectrum fuit: Iuno ueniens in forum clara luce, & uomens magnam copiam bilis & sanguinis, quo prodigio signi ficatum est fore, ut breui ciuitas euomeret suas delitias, & sanguinem bonorum, quos tyranni iniuste trucidauerant: Paulo post Sibaris deleta est. Ita euoment tandem Episcopi, qui nunc Sibaritarum more uiuunt, rapinas et sanguinem piorum Sacerdotum. Monachus quidam in concione publica, audiente Im peratore Carolo, dixit, Deum non futurum propicium, nisi totum cubitum lauet in sanguine Luthenino. Perhorresco referens hanc uocem auditu crudelem. Quae enim fuit unquam adeo fera barbaries, in qua tanta immanitas, tanta sitis extitit ciuilis sangui nis, quanta est in istis hypocritis? nulla de causa, nisi quod non applaudimus omnibus eorum opinionibus, quarum multas ipsi fatentur esse impias, & erroris plenas, & defendunt eas tamen quadam peruicatia, quod existimant labefactari autoritatem, si quid mu tent. Talia qui dicunt, utrum Ecclesiae gubernatores an fu70 QUERELA LAZARI. an furiae & Erynnes rectius dici debent? Sed Deo dabunt poenas, qui solet insignibus exemplis manifestum re ligionis contemptum punire. Interea uos commilitones adhortor, ut Lazari exemplo forti animo praesentes aerumnas feratis. Aderit nobis Deus, nosque alet, ut scriptum est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
