Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 693
Unproofread scanNot analysed yet
At quid de bestijs dico, quarum uita utut est, multo certe, quàm horum hominum, minus est detestabilis, utpote quae naturae ipsi tamen conformis &consen tanea est. At isti homines fugere prorsus se ipsi, &hominem ex homine exuentes, naturam humanam odisse uidentur, imò uero cum ea belligerantur, &expugnata ipsa, aliam, ac nimio plus quàm beluinam induunt, ut recte dictum sit: Omnem naturam quae à sua specie degeneret, in multo deteriorem abi re, quàm si eam naturam ingenuisset. Et cum horrendum, tum uero etiam miserabile est, ex omnibus nimantibus unum hominem tam longe ab ea excel lentia, ad quam diuinitus conditus est degenerare. Quid enim esse aut cogitari potest, non iam dicam humanitati, sed ipsi omnino naturae magis aduersum, quàm suis membris, ualetudini, uitaeque propriae, ultro &nulla de causa uim afferre? Solent hoc nonnunquam facere, qui mente capti, atque in furorem, ne seipsos laedant, uinculis cohercentur. At isti heluones, qui adhuc mentis ac rationis compotes, si dijs placet, uideri postulant, si modo sunt, &non multo grauiori genere furoris agitantur. hostilem in modum sibi ipsi manus afferunt, in se ipsos saeuientes, infestißimosque morbos, cruciatus atque exitium, ultro ac uolentes uidentesque sibi accer sunt.