# Selectae declamationes. Vol. 1 694

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, VITVPERATIO EBRIETATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/694
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/694

Id ita esse quotidiana exempla nimis multa testuntur, stantur, & res loquitur ipsa, ut nunquam uerius quam hoc tempore dici potuerit, plurenula quàm gladio occumbere: imò uero plures crapula seipsos crudeliter occidere, quàm ullo alio genere mor tis aut casuum humanorum perire. Nam quod haec sit communis labes ac ruina sanitatis animi pariter ac corporis, quod ad corrumpendum, ad frangendum uigorem omnium membrorum, ad exitium ac mortem nulla magis compendiaria, nec breuior sit uia, non longum, neque difficile erit ostendere. Quem enim unquam uidistis ebriosum hominem, cui non in media iuuenta corpus omni genere morborum confectum, ac debilitatum, sensus omnes labefactati corruptique fuissent? Occupat illos senium & occasus uitae, dum adhuc sunt iuuenes, dumque quàm maxime uiribus pariter corporis atque animi uigere ac ualere debebant. Neque id mirum, nulla enim pars est corporis, neque animi, quae non ista immani perpotandi ac heluandi consuetudine grauißime laedatur. Stomachum primum, & epar, quaeque alia membra nutritioni caeterorum destinata sunt, necesse est, isto poculorum proluuio ita debilitari atque corrumpi, ut neque coquendo praeparandoque, nec distribuendo corpori hunc quo uiuimus uigemusque sanguinem, amplius usui esse poßint. Calor naturalis, qui coctionis effector est, quo, ut Cicero testatur, omnia aluntur ac crescunt, & sine quo neque aliquicquam potest, nec crescere, ita in istis potu atque ex eo natis uitiosis humoribus obruitur ac demergitur, ut uel nullum eius amplius sit, uel admodum segne in corpore ministerium.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
