Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 696
Unproofread scanNot analysed yet
Nam belle conuenit, quod Epigrammaticus Graecus ait, Bacchum cum Venere aliquando concubuisse, &ex eo concubitu prognatam esse filiam Podagram. Haec duo enim quae per se ac sola plurimum nocent, quando in unum conueniunt, tum uero nihil est magis pesti ferum. Fit autem plerunque, ut homines temulenti ac ebrij, tunc cum cibo potuque ad summum distenti sunt, ad res Venereas proruant sese. Hinc subitae mortes atque intestata senectus, ut Satyricus ait. Hinc istum potorum, penè porcorum dixeram, gregem circum sistit uelut agmine facto morborum omne genus, sequiturque totius corporis &omnium membrorum extrema labes ac deformatio, cerebri tamen praecipue, ea enim pars cum temulentiae uelut sedes sit, ex omnibus grauißime laeditur. Nam cum stomachus, cuius uirtus &calor, ut diximus, aßidua poculorum proluuie extinguitur, incoctos illos crassosque uapores ad caput &cerebrum exhalat, uenaeque ac meatus ibidem replentur, atque praecluduntur, necesse est magnam spirituum perturbationem, sensuumque ac motus totius corporis labefactationem se qui; instrumenta enim sensuum sua potentia, ac uigore destituuntur, spiritus quo omnia in corpore ue getantur ac uiuunt, obstructo per uenas transitu, non potest officio suo fungi, hinc pleraque organa sensuum praemoriuntur.