Latin
70
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 70
Unproofread scanNot analysed yet
Iacta curam tuam in Deum, &ipse te enutriet. Nec deterreri uos à rectis studijs, à pia sententia sinite, uel inopiae, uel aliarum aerumnarum metu. Quidam languidioribus animis praediti, deficiunt à Christo, &adiungunt se hostibus Euangelij, nec ui dent, quam miserum, quàm turpesit, assentari Tyrannis. Hesiodi uersiculus extat, qui praeceptum grauißimum continet, quod saepe inculcant &Prophetae: μκτδὲ κακῶν ἔπαρον μηδʼ ἐσθλῶν νεικεσηρα. Nefias socius improborum, nec conuiciator honestorum. Hic uersiculus admoneat uos, ne ad societatem eorum uos adiungatis, qui cum ueritate belligerantur, ac ne adplaudatis conuicijs, quae dicuntur aduer suspiam doctrinam. Haec petulantia habet tristes exitus. Deum autem rogemus, ut honesta &pia studia gubernet ac tueatur.