Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 709-2
Unproofread scanNot analysed yet
quàm talium hominum consuetudo. Proponamus nobis uerbum Dei, quod multis in locis nos ab ebrietate reuocat ad ieiunium, ad sobrio tatem inuitat. Nota est sententia: Ne corda uestra grauentur crapula. Et sanctus Paulus populum israeliticum à crapula ad idolatriam prolapsum affirmat. Atque Christus ipse ait. Hoc genus daemoniorum non eijcitur, nisi iciunio &oratione. Ex quo perspicue adparet, istis commessationibus ac he luationibus Satanam accersi &interesse, sociumque ac conuiuam esse istorum lurconum.