# Selectae declamationes. Vol. 1 709-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, VITVPERATIO EBRIETATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2

quàm talium hominum consuetudo. Proponamus nobis uerbum Dei, quod multis in locis nos ab ebrietate reuocat ad ieiunium, ad sobrio tatem inuitat. Nota est sententia: Ne corda uestra grauentur crapula. Et sanctus Paulus populum israeliticum à crapula ad idolatriam prolapsum affirmat. Atque Christus ipse ait. Hoc genus daemoniorum non eijcitur, nisi iciunio & oratione. Ex quo perspicue adparet, istis commessationibus ac he luationibus Satanam accersi & interesse, sociumque ac conuiuam esse istorum lurconum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
