# Selectae declamationes. Vol. 1 713

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, VITVPERATIO EBRIETATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/713
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/713

Sed uos audite uo cem naturae optimae parentis, quam isti degeneres filij adspernantur, ea uos ad sobrietatem uocat, uocat eodem et uerbum Dei, inuitant omnium bonorum ac sanorum hominum fidelia atque grauißima monita & praecepta. Si ergo uobis cordi est ualetudo uestra & salus, quam nemo sanae mentis compos unquam proijciendam censuit, si studia uestra, quae sanè debent esse carißima, si uirtus & honestas, si denique pietas, ac salus animarum uestrarum, cogitabitis his omnibus nihil esse infestius ebrietate. Si uero aliquem haec tot tam sanctißima nomina nihil mouent, is ad eorum gregem pertinet, de quibus à me iam dictum est: nec mea oratione mitior fiet: Grauius enim hoc morbi genus est, quàm ut multis Anti cyris exhaustis sanari poßit. Christus mentes nostras pro sua infinita bonitate gubernet, & ab hac execrabili atque impia heluandi consuetudine, ad sobrietatem, ad poenitentiam ac pietatem flectat atque traducat. Dixi.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
