Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 714
Unproofread scanNot analysed yet
ENCOMIVM SVEVORVM, A Quodam causa exercitationis scriptum &pronunciatum, On dubito, quin plerique mirentur. quid mihi in mentem uenerit, cu Sueuos potißimum, procul ab illorum finibus natus, laudare infituerim: Quibus tametsi hoc respondere poteram, nos in declamationibus non anxit, aut superstitiose argumenta eligere solere, sed ferè casu oblatis uti. Nonnulli etiam paradoxae materias, ut in re difficili experiantur ingenij uires, sumunt. Tamen ego certo quodam consilio hoc argumentum suscepi tractandum. Etenim cum prauo quodam studio homines, &philautia, nostros nimium amemus, exteros contemnamus, cogitabam me honeste facturum esse, si gentis, quae hinc procul abest, laudes colligerem, &commonefacerem uos, alienam uirtutem non esse honore, ac praedicatione fraudandam. Nonnulli sunt ingeniosi in alienis uitijs insectandis: quidam etiam ei criminatione aliorum, grauitatis famam aucupantur. Ego liberalis ingenij eße duco, magis, commemoratione uirtutum alienarum delectari. QuanENCOM.