# Selectae declamationes. Vol. 1 715

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/715
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/715

SVEVORVM 715 Quanquam enim sua cuique genti uitia esse uideaamus, tamen nullam nationem, praesertim in Germania, existimo tam esse perditis moribus, ut non multa pulcherrimarum uirtutum exempla ibi reperire poßis. Porro ut in priuatis amicitijs ad vmutuam beneuolentiam alendam multum facit, si teirtutes amici noris & admireris, ad uitia conniueas: ita inter uicinas gentes rectius conueniret, si singulae aliarum uirtutes nosse potius studerent, quam uitia. Hoc ego consilio ad hanc causam acceßi, ex qua sanè non tam eloquentiae laudem, de qua in hac ingenij infirmitate, & quadam mearem rerum difficultate, iam olim desperaui, quam officij & humanitatis auferre cupio. Proinde, quantum nostrae uires sinent, hanc nati onem sine aliarum contumelia ornabimus. Neque enim aut Sueuitam sunt inopes domesticarum laudum, ut non nisi ex aliorum contumelia colligenda sint praeconia, aut aliae nationes contemni ac probro affici merentur. Nullis Germaniae populis Franci cedere debent, qui suae uirtutis uestigia impresserunt in mediam Galliam, & maximis gestis rebus, & quidem ex utilitate publica nomen Galliae nouum indiderunt. Nostris uero temporibus doctißimos ea regio homines genuit, in quibus uel obscuram alioqui unus Ioannes à Regio Monte nobilitare posset, uir Graece dby Digi Graece Latineque non leuiter doctus, et uniuersae Phi losophiae ita peritus, ut unus restituerit disciplinae, quae sic uocantur, collapsas, & ab interitu uindicarit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
