# Selectae declamationes. Vol. 1 716

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/716
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/716

Austriae quantum debemus, quae cum alios Prin cipes summa uirtute, tum Maximilianum aedidit, ne qui mini optimorum Imperatorum postponendum iuxta domi ac foris continentia singulari fuit, iusticia incredibili, magnitudine animi diuina. Quò Frisia, quia Agricolam genuit, quantum laudis miretur? Batauos suos Erasmus quàm claros fecit! Sed quid ego aliarum nationum laudes recenseo, cum de Sueuis oratio instituta sit? Verum haec ideo praefatus sum, ut intelligeretis me, cum nihil in hac causa de amplißimis ornamentis aliarum nationum detraham, ueris laudibus Sueuiam ornaturum esse. Quaeso autem uos, ut pro humanitate uestra mebenigne audiatis: nam candor est exterorum uirtutibus, & earum commemorationi fauere, quas quidem nos, quia inter eruditos dicimus, paulo longius etiam inde usque ab antiquitate repetemus. Quanquam autem sola uirtus, ueram & solidam laudem parit, tamen & antiquitas generis, quia nonnihil momenti adfert ad uirtutis studium, suam laudem meretur Fortes (inquit Hora.) creantur fortibus et bonis, Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
