Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 717
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cum ueterum Sueuorum summa uirtus fuisse perhibeatur, credibile est ad posteros propagata esse semina quaedam uirtutis: &quemadmodum formae corporum in natis imitantur patres, ita posterorum ingenia non saepe naturae maiorum dißimilia sunt. Proinde non exiguam laudem Sueuicae nationis hanc esse duco, quod à maioribus incredibili uirtute, fideque praeditis, quique maximis gestis rebus suae posteritati praeluxerunt, orti sunt. Habent autem ueteres Sueui grauißimum testem suarum laudum, C. Caesarem, qui sic describit eos, ut adpareat, &domi optime constitutas Respub. domesticamque disciplinam habuisse, &foris incredibilem eorum fortitudinem, scientiamque rei militaris praecipuam fuisse. Etenim ut praetermittam, quantagentis frugalitas fuerit, quia uinum importari contra leges erat, quae exercitationes iuuentutis fuerint in armis, quanto labore durata corpora, &animi ad patientiam adsuefacti, tum mihi prorsus uidere quandam Platonis ciuitatem uideor, cum lego nihil illis priuati agri fuisse, sed sine cupiditate communiter coluisse, quae quique loca occupassent, qua in re adparet, animos gentis uacuos auaricia, &similibus pestibus, unde in ciuitatibus graues mo tus existere solent, summa religione iusticiam ac pa cem coluisse.