# Selectae declamationes. Vol. 1 719

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/719
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/719

Nam quod sedes mutarunt, & à Balthici maris littore, quod olim tenuerunt, propius Rhenum accesserunt, id accidit, quia laceßiti Romanis armis, in ripa Rheni domo accita praesidia primum collocarunt, postea capti aëris coelique clementia, his in lo tis consederunt, & occuparunt eam Germaniae par tem, longe promotis finibus, quae inter Rhenum, Alpes, Lycum, & Moenum est, hi sunt Sueuorum fines hoc tempore. Neque uero degenerarunt, mutato coelo à pistrina uirtute, sed his primum locis magis inclaruerunt, & noua gloria Sueuico nomini acceßit. Nam ne omnia commemorem, neue historiam potius quàm encomium composuisse uidear, tantum insignia quaedam ornamenta attingam. Quid potuit contingere Sueuis illustrius, quam Romani Imperij titulus? non ille quidem scelere raptus, sicut antea saepe acciderat, sed delatus Germaniae atque Ita liae populorum consensu. Quid potuit honorificen tius accidere, quàm hoc tot gentium iudicium, quae tantam uim uirtutis in hac esse natione senserunt, ut non dubitarint suam salutem, suas fortunas, & tranquillitatem totius Imperij Sueuorum Principum tutelae committere?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
