# Selectae declamationes. Vol. 1 720

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/720
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/720

Ea demum uera gloria est, & bono Principi maxime optanda, ut intelligant, existimentque homines, eum esse praeditum, & ea charitate erga subditos, ut nihil ducat prius, quàm illorum sa luti consulere, & ea cum prudentia, tum animi magnitudine, ut defendere conseruareque pacem, & arcere ac prohibere iniuriam, & legibus ac armis mu nire tranquillitatem publicam poßit. Quos trium phos, quae trophaea mallent sibi decerni Principes, si saperent, quàm hoc de se iudicium apud bonos uiros fieri. Proinde, cum periculosißimis temporibus ad Sueuos imperij summa delata sit, magnum quiddam illi nationi reliquae gentes tribuerunt. Neque uero non responderut expectationi Fridericus, cui a Bar ba Ruffa nomen factum est, & huius nepos Fridericus, quem Siculum uocarunt, quorum uterque omni genere Imperatoriarum uirtutum cuiuis laudatissimorum Principum conferri meretur. Ab auo Friderico Germania atque Italia maximis laboribus & periculis pacatae sunt. Arma in Asiam postea trans lata, Suladinus repressus est, & bona Asiae parte ad Armenias usque expulsus. Nihil hic libet attollere, aut amplificare, tantum extremis digitis leuiter attingo res istius gestas. Verum uos ipsos cogitare hoc in loco uelim, quantum beneficium id temporis in Europam contulerit, crudelißimis hostibus repressis, & procul ab Italia & Germania summotis. Nunc uidetis quanto in periculo simus, quia diu neminem similem custodem Imperij huius habuimus. Ille procul in Asia quaerendum sibi hostem esse luxit, sensitque serum tum auxilium fore, si pateretur Barbaros in nostros fines suas copias traducere.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
