Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 725
Unproofread scanNot analysed yet
Sueui libertatem omnibus relinquunt, quibusdam etiam bello uictis amissam restituerunt: &cum faciant infinitos sumptus, laboresque maximos subeant, nulla tamen commoda uicißim ab his quos defendunt, recipiunt, suis fortunis publicos sumptus to lerant, ne cuiuis libertatem minuant, suo periculo omnium salutem propugnant. Quid honestius, quid moderatius cogitari potest, quàm sine cupiditate ar matenere, &alios ita defendere, ut de libertate eorum nihil detrahas? Athenienses accepimus aliquan diu ad hunc modum Graeciae principatum tenuisse, ut cum permitterent alijs ciuitatibus libertatem, ipsi tamen in excubijs essent, suoque discrimine omnes tuerentur. Ea in re in primis magnum humanitatis, iustitiae, &temperantiae exemplum suae specimen sapientißima ciuitas praebuit, quod sine cuiusquam incommodo publico pacem custodijt. Cum au tem summos honores Athenis, ob eam causam reliqua Graecia decreuerit, saepe enim missae ex seruatis tiuitatibus coronae, positae statuae, data Atheniensibus ad by sibus ciuitas, pars agri, societas sacrorum &coni biorum, &hoc genus ornamenta alia: debemus &nos. si non ingrati esse uolumus, pulcherrimum bo neficium Sueuicae nationis amplißimis laudibus ue bere. Non satis intelligimus, quantum in pace insi boni, si publicae tranquillitatis custodibus nullan gratiam habemus.