# Selectae declamationes. Vol. 1 726

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/726
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/726

Quoties enim paruos liberos alspicis, quoties coniugem intueris, toties meminise te oportuit, illorum incolumitatem aliqua ex parte te his debere, qui ocium nobis faciunt, cum aliarum honestarum rerum gerendarum, tum alendae & ei candae sobolis. Populus Romanus, non saepe uictis gentibus libertatem seu αὐτονομίαν conceßit. Graecis id honoris habuit, post bellum cum Philippo Macedone gestum immunitatem donaret, & ut singulae ciuitates suis legibus uiuerent, permitteret. Ea dere, cum decretum a Senatu populoque Romano factum, T. Quintius Imperator in Nemeis, quo ex more adspe ctaculum tota Graecia conuenerat, uoce praeconis re citari iußisset, audissentque gratißimum praeconum uniuersi, Dij immortales, quantis honoribus adfectus Imperator, quàm gratis sermonibus Romanum nomen celebratum est: Esse unam eam in terris gentem, quae sua impensa, suo labore ac periculo pro libeitate aliorum bellum gerat, detque operam, ne quodtoto orbe terrarum iniustum imperium sit, & ubique fas, lex, potentißima sint, ita iudicarunt Graeci, non aliud maius beneficium homines hominibus praestare posse, quàm quod accepissent à Romanis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
