# Selectae declamationes. Vol. 1 727

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM SVEVORVM, A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/727
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/727

Quid enim certa pace gratius est, praesertim si coniuncta sit cum libertate? Non minus igitur laudis in Germania merentur Sueui, qui suo praesidio pacem alijs gentibus sine iactura libertatis earum muniunt, quàm merebantur, uel Athenienses, uel populus Romanus apud Graecos immunitate donatos: Nam ter à Maximiliani morte Germaniam maximis periculis magna foelicitate liberauerunt. Fauet enim Deus iusta bella pro publica salute gerentibus. Quare grata nobis memoria Sueuici foederis esse debet: Hoc enim ocium, quo frui nobis hactenus licuit, & haec studia, quae omnia nobis de manibus excutiuntur, simul atque aliquis motus bellicum canere coepit, istorum armis defensa sunt. Quantum autem studium rei mi litaris sit in ea gente, quanta uirtus, quanta scientia gerendi belli, non ignoratis: Neque enim alia natio ce lebriores duces habet. Porro cum foris Sueui et fortitudine incredibili, & summa iustitia in defendendis uicinis utantur, quid dubitemus quales domi sint? Nisi enim domi cinitates haberent bene moratas, nec sumptus, nec milites suppeterent: aut quomodo milites parerea mati scirent, qui domi parere legibus non didicissent? aut quomodo tolerare militiae difficillimum borem, & graue Martis opus, ut Vergilij uerbi utar, si domestico ocio ac luxu effoeminati essent? H. bent igitur & ciuitates legibus ac iudicijs diligenter constitutas, & tranquillitatis urbanae tuende a ra non alibi maior est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
