Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 732
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, faueamus illorum laudibus, easque sine inuidia praedicemus. Nam cum uirtute nihil melius aut pulchrius sit in quauis gente, iuxta meretur amari. Non enim Vnio minoris est praecij argento insertus, quàm si in auro gestetur. Sed ut superbi atque inhumani ingenij est, in priuata consuetudine uitae, se tantum mirari, &ita sibi arrogare omnia, nihil ut alijs reliqui faciat, ita iniustus est, qui suam gentem sic amat, ut nihil exteris tribuendum putet. Hoc potius ad mutuam inter nos charitatem, &beneuolentiam alendam faciet, si quae in unoquoque fuerint laude digna, ta candide miremur, atque complectamur. Dixi.