# Selectae declamationes. Vol. 1 737

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FRANCIAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/737
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/737

Interim plerique aut per ignauiam dedunt se uo luptatibus, aut impediti priuatis adfectibus, non re ferunt consilia sua ad communem salutem, quod Principibus uiris & heroico genere indignißimum est. Has querelas dolor mihi expreßit, & si sciebam tas non congruere orationis exordio. Cum autem deceat nos Germanos uere Germanos, & mutuo amore deuinctos esse, spero uobis quoque Franciae laudes non ingratas fore, cum haec natio communi Germanico nomini magno sit orna mento, & multas res gesserit, quibus Germaniam reddidit illustriorem. Ego quoque nostros homines ita ornabo suis praeconijs, nihil ut de aliena laude decerpam, sed potius ex Francicis aliqua praeconia ad alias nationes deriuabo. Equidem non ualde improbo studium illorum, qui ignotas gentium origines, ad clarißimos heroas, aut etiam coeleste aliquod numen, ut ipsi loquuntur, referunt, ut cogitet posteritas, diuinitus constituta esse re gna, amet patriam, maiore cura defendat leges à ma ioribus acceptas, ipsis etiam Regibus, tanquam pro pagatis à diuina stirpere, numen aliquod inesse existimet.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
