# Selectae declamationes. Vol. 1 738

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FRANCIAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/738
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/738

Nam & ipse ita sentio, regna diuinitus consitui, nec gentem ullam, aut Regem, sine coelesti mot atque adflatu, Respublicas fundasse, & legibus ac disciplina munijsse, & saluti posteritatis foelicite consuluisse. Haec enim sunt coelestia beneficia, quae D us per summos heroas impertit humano generi, ut & sacrae literae docent, & sapientißimi Philosophi fatentur. Ita Lacedaemonij, cum haberent Reges ab Hercule ortos, diligenter cauebant, ne qui propagi ti ab alia stirpe succederent. Fuit & Macedonici Regibus Hercules generis autor. Sed omitto exempla, quae sunt innumerabilia. Cum autem Franci tantos habuerint successus, & regnum in Gallia constituerint, quod legibus & institutis longe praestat omnis regnis totius orbis te rarum, nec uero aliud ullum regnum hodie est antiquius, ubi una gens posseßionem sui regni, & quasi sedem maiorum suorum diutius tenuerit, quid dubitemus diuinitus excitatam esse hanc gentem, & heroica uirtute ac foelicitate tantis auctam incrementis? Hoc consilio arbitror quosdam ad Hectoremre tulisse Francorum originem. Sed haec fabulosa onit tamus, dum illud tamen teneamus, Deum fuisse dicem huic genti, in auspicijs regni, & maximis rebus gerendis, & subinde heroicos uiros in hac natione extitisse, quorum fingularis fuit uirtus & foelicitas. cta. Sunt autem heroicae naturae initium uerae nobilitatis. Verum si quid in uniuersum habet commendationis patria: Francos uetustißimos scitote non peregrinam in Germania, sed uere Germanicam gentem esse. Sunt autem propriae quaedam dotes, ut alia rum gentium, ita Germanorum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
