Latin · Elegiac couplet
HISTORIA DE DIVITE ET DE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 75
Unproofread scanNot analysed yet
Inde parum docti spargunt mala dogmata multi,
Qua non pernicies grandior esse potest.
Talia dum patitur lacerata Ecclesia damna,
Auxilium Regum sedula uoce rogat.
Pontifices etiam precibus uotisque fatigat,
Ne iaceat tantis obruta tota malis.
Verum hi duricia silices adamantaque uincunt,
Et duro innatum pectore robur habent:
Nonque pijs animum inducunt succurrere feßis,
Quos semper solos aspera damna premunt.
Quin etiam ferro mactant crudeliter omnes
Qui uerae quicquam relligionis habent.
Nectamen ipse suos ex omni parte relinquit,
Atque aliquos saltem seruat alitque Deus.
Nam uelut Angelicicurant te Lazare coetus,
In mediaque tibi morte pericla leuant.
Custodes etiam tales Ecclesia missos
Imperio Christi, sentit adesse sibi.
Agmina sic seruant Elisaeum ardentia uatem,
Hostica cum solus castra ducesque capit.
Cum Rex Heroas raperet Chaldaeus in ignem,
Quod statuae nollent impia thura dare:
Angelus inque rogo flammisque uoracibus ipsos
Defendit, coelo iussus adesse uiris
Angelus &dura soluit te compede Petrum,
Omnia coelesti sunt tibi tua duce.