# Selectae declamationes. Vol. 1 751

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FRANCIAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/751
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/751

Extrema ora horridior est, itaque plerisque locis re pe cuaria sustentantur homines. Noriberga uero, nam hanc quoque in ora Franciae recte collocari arbitror floret cum excellentium artificum frequentia, tum mercatura, quae non absimilis est oeconomicae: Eue hit enim artificum opera, nec sine hac negociatione suppeterent artificum officinis sumptus. Quare & hoc genus mercaturae à Platone laudatum, & au thoritate legum in Digestis grauißime comprobatum est. In agro Bambergensi mira est hortorum amoenitas & fertilitas, in quibus si non, ut in Alcinoi hortis, punica mala, fici, & oleae nascuntur, tamen ingens est copia multorum fructuum, qui uitae sunt utiles. Et ut caeteros omittam, latißimos campos γλυκυρίζα occupat, cuius magnus est usus in mul tis remedijs. Cumque gentes propius ad Arcton ac cedentes, propter frigora & intemperantiam habeant crebriores tußes, & destillationes, & pulmo num incommoda, quibus medetur maxime γλυκυρίζα, multum debent uicini nostrae regioni, quae re medium eis praesentißimum suppeditat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
