Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 752
Unproofread scanNot analysed yet
Est &ars ac ratio colendi digna admiratione, quae adhibetur in plantanda, &propaganda γλυκυοιζα: Certat enim ars cum natura mirifica aemulatione. Hactenus de gentis ingenijs ac moribus, &de soli bonitate breuiter dixi, quae Physicam habet causam non obscuram. Vt enim caeterae regiones, quae tanquam ualles praecinguntur montibus ac iugis, melius irrigantur defluenti ex saltibus pingui humore: ita &Francia fit uberior, procincta hinc sal tu Turingico, istinc saltu Sueuico. Et rigatur flumi nibus ambitiose eam peruagantibus, Moeno, Tubaro, Laso, Regnicio. Nonnihil &coelestes causae adiuuant soli bonitatem, &hominum ingenia. Cum enim Ptolomaeus uniuersae Germaniae attribuat primum trigonum, uidelicet Arietem, Leonem, &Sagittarium, ac adiungat ὀικοδεσποτοῦντας Iouem &Martem, horum uis maxima est in media Germania. Francia autem ferè umbilicus est Germaniae. Quare &so lum minus est horridum, cum à loue, &ut opposii siti trianguli natura fecit, à Venere temperetur. Et studia moresque hominum non obscure imitantur lo uis &Martis naturam: Sunt enim in gubernandis ciuitatibus acres &industrij, leges &disciplinam, si qua natio, nostri maxime amant, ignauiam iudicant esse turpißimam: quare nobilis iuuentus militiae cupida est, &paßim castra sequitur.