# Selectae declamationes. Vol. 1 752

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FRANCIAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/752
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/752

Est & ars ac ratio colendi digna admiratione, quae adhibetur in plantanda, & propaganda γλυκυοιζα: Certat enim ars cum natura mirifica aemulatione. Hactenus de gentis ingenijs ac moribus, & de soli bonitate breuiter dixi, quae Physicam habet causam non obscuram. Vt enim caeterae regiones, quae tanquam ualles praecinguntur montibus ac iugis, melius irrigantur defluenti ex saltibus pingui humore: ita & Francia fit uberior, procincta hinc sal tu Turingico, istinc saltu Sueuico. Et rigatur flumi nibus ambitiose eam peruagantibus, Moeno, Tubaro, Laso, Regnicio. Nonnihil & coelestes causae adiuuant soli bonitatem, & hominum ingenia. Cum enim Ptolomaeus uniuersae Germaniae attribuat primum trigonum, uidelicet Arietem, Leonem, & Sagittarium, ac adiungat ὀικοδεσποτοῦντας Iouem & Martem, horum uis maxima est in media Germania. Francia autem ferè umbilicus est Germaniae. Quare & so lum minus est horridum, cum à loue, & ut opposii siti trianguli natura fecit, à Venere temperetur. Et studia moresque hominum non obscure imitantur lo uis & Martis naturam: Sunt enim in gubernandis ciuitatibus acres & industrij, leges & disciplinam, si qua natio, nostri maxime amant, ignauiam iudicant esse turpißimam: quare nobilis iuuentus militiae cupida est, & paßim castra sequitur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
