# Selectae declamationes. Vol. 1 756

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ENCOMIVM FRANCIAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/756
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/756

Itaque nunc Schonerus magno cum labore prouehit Mathemata. Quam multos in hac parte Philosophiae excellentes Noriberga genuit? cuius ciuitatis genius peculiariter fauere huic Philosophiae uidetur. Clari sunt aeditis monumentis Pircamerus, & alter Vuer nerius, quem uere artificem fuisse, eruditißimae ipsius obseruationes de motu octauae spherae testantur. Sed dicam de alijs artibus. Poëticam in Germania excitauit primus Conradus Celtis, natus in nostra Francia: qui cum uenam haberet satis foelicem, & esset expolitus ijs literis, quibus ad carmen componendum opus est, non contentus uulgari eruditione, adiunxit Philosophiam, & cum excitandae iuuentutis causa, tum uero etiam erudiendae, paßim refersit sua poemata Physicis & Astronomicis locis. Haec argumenta uel praecipue conuenire poematis recte sensit, norat enim uetera exempla Hesiodi, Empedoclis, Arati, Manilij, uiderat & lu culentum poema recens Pontani. Quare & sibi & patriae honestum fore putauit, si & ipse in uersibus Philosophiam complecteretur. Habuit recentior aetas Poëtam summo ingenio Huttenum, qui nisi immatura morte extinctus esset, ad scribendi facultatem plus eruditionis & iudicij adhibiturus erat. Sed quanta in eo uis ingenij & na turae ubertas fuerit, ostendunt & in inueniendo acumen, & in explicando uerborum splendor et copia. Praetereo plurimos, quorum eruditio & ipsis de cus, & patriae ingentes utilitates aetulit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
