# Selectae declamationes. Vol. 1 76

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, HISTORIA DE DIVITE ET DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/76

Atque ut lingua canum lambendo urentia lenit
Vlcera, & exigua mitigat arte malum.
Sic aliqui Reges, quibus est Ecclesia curae,
Qua possunt illam parte iuuare student,
Et laceros aegri medicantur corporis artus,
Et pascunt magna cum bonitate pios.
Ergo cum Christo regnum immortale tenebunt,
Hic requies feßis grata laboris erit.
Nam quia te coram rerum pater optime cernent,
Perfusi capient gaudia luce tua.
Et sunt adflatu diuino pectora iustis
Enthea laeticiae plena futura nouae.
Qualem nulla potest mortalis dicere lingua,
Haec homines utinam cernere dona queant.
Non illis unquam ueniet metuenda senectus,
Denique nil atrox mors ibi iuris habet.
Non metuent saeuis mixtos Aquilonibus imbres,
Sponte dabit fruges terra inarata suas.
Vndique perpetuo florebunt omnia uere,
Nec faciet solitas frigida bruma uices.
Aurea sic illis multoque beatior aetas,
Et ueniet nullos uita habitura metus.
Sed qui sacra Dei uiolarunt iura Tyranni,
Horribiles poenas tunc sine fine luent.
Tunc scelerum ultrices curae aeternique pauores
Vrgebunt furijs conscia corda mali.
Inque Aetnae fauces alios immittet Erynnis,
Qua uolat indomito plurimus igne globus:
Demergetque alios stygij sub fluminis undas,
Feruida quas atra de pice spumategit:
In uultu ostendent crimen pallorque fugaeque:
Credite, non leuis est uindicis tra Dei.
FINIS.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
